Texto
I
Si linguis angelicis loquar et humanis,
non valeret exprimi palma, nec inanis,
per quam recte preferor cunctis Christianis
tamen invidentibus emulis profanis.
II
Pange, lingua, igitur causas et causatum!
nomen tamen domine serva palliatum,
ut non sit in populo illud divulgatum,
quod secretum gentibus extat et celatum.
III
In virgulto florido stabam et ameno
vertens hec in pectore: "quid facturus ero?
dubito, quod semina in harena sero;
mundi florem diligens ecce iam despero.
IV
Si despero, merito nullus admiretur;
nam per quandam vetulam rosa prohibetur,
ut non amet aliquem atque non ametur.
quam Pluto subripere, flagito, dignetur!"
V
Cumque meo animo verterem predicta,
optans, anum raperet fulminis sagitta,
ecce, retrospiciens sata post relicta,
audias, quid viderim, dum morarer ita:
VI
Vidi florem floridum, vidi florum florem,
vidi rosam Madii cunctis pulchriorem,
vidi stellam splendidam, cunctis clariorem,
per quam ego degeram lapsus in amorem.
VII
Cum vidissem itaque, quod semper optavi,
tunc ineffabiliter mecum exultavi,
surgensque velociter ad hanc properavi,
hisque retro poplite flexo salutavi:
VIII
"Ave, formosissima, gemma pretiosa,
ave, decus virginum, virgo gloriosa,
ave, lumen luminum, ave, mundi rosa,
Blanziflor et Helena, Venus generosa!”
IX
Tunc respondit inquiens stella matutina:
"ille, qui terrestria regit et divina,
dans in herba violas et rosas in spina,
tibi salus, gloria sit et medicina!”
X
Cui dixi: “dulcissima! cor michi fatetur,
quod meus fert animus, ut per te salvetur.
nam a quodam didici, sicut perhibetur,
quod ille, qui percutit, melius medetur.
XI
Mea sic ledentia iam fuisse tela
dicis? nego; sed tamen posita querela
vulnus atque vulneris causas nunc revela,
ut te sanem postmodum gracili medela!”
XII
“Vulnera cur detegam, que sunt manifesta?
estas quinta periit, properat en sexta,
quod te in tripudio quadam die festa.
vidi; cunctis speculum eras et fenestra.
XIII
Cum vidissem itaque, cepi turic mirari,
dicens: 'ecce mulier digna venerari!
hec exscendit virgines cunctas absque pari,
hec est clara facie, hec est vultus clari!'
XIV
Visus tuus splendidus erat et amenus,
tamquam aer lucidus nitens et serenus;
unde dixi sepius: 'Deus, Deus meus!
estne illa Helena vel est dea Venus?'
XV
Aurea mirifice coma dependebat,
tamquam massa nivea gula candescebat,
pectus erat gracile; cunctis innuebat,
quod super aromata cuncta redolebat.
XVI
In iocunda facie stelle radiabant,
eboris materiam dentes vendicabant,
plus, quam dicam, speciem membra geminabant:
quidni, si hec omnium mentem alligabant?
XVII
Forma tua fulgida tunc me catenavit,
michi mentem, animum et cor immutavit.
tibi loqui spiritus ilico speravit;
posse spem veruntamen numquam roboravit.
XVIII
Ergo meus animus recte vulneratur.
ecce, vita graviter michi novercatur.
quis umquam, quis aliquo tantum molestatur,
quam qui sperat aliquid et spe defraudatur?
XIX
Telum semper pectore clausum portitavi.
milies et milies inde suspiravì,
dicens: 'rerum conditor, quid in te peccavi?
omnium amantium pondera portavi.
XX
Fugit a me bibere, cibus et dormire,
medicinam nequeo malis invenire.
Christe, non me destines taliter perire,
sed dignare misero digne subvenire!'
XXI
Has et plures numero pertuli iacturas,
nec ullum solacium munit meas curas,
ni quod sepe sepius per noctes obscuras
per imaginarias tecum sum figuras.
XXII
Rosa, videns igitur, quam sim vulneratus,
quot et quantos tulerim per te cruciatus,
dicens 'placet!' itaque fac, ut sim sanatus,
per te sim incolumis et vivificatus!
XXIII
Quod quidem si feceris, in te gloriabor,
tamquam cedrus Libani florens exaltabor.
sed si, quod non vereor, in te defraudabor,
patiar naufragium et periclitabor."
XXIV
lnquit rosa fulgida: “multa subportasti,
nec ignota penitus michi revelasti.
sed que pro te tulerim, numquam somniasti;
plura sunt, que sustuli, quam que recitasti.
XXV
Sed amitto penitus recitationem,
volens talem sumere satisfactionem,
que prestabit gaudium et sanationem
et medelam conferet melle dulciorem.
XXVI
Dicas ergo, iuvenis, quod in mente geris!
an argentum postulas, per quod tu diteris,
pretioso lapide an quod tu orneris?
nam si esse poterit, dabo, quicquid queris."
XXVII
“Non est id, quod postulo, lapis nec argentum,
immo prebens omnibus maius nutrimentum,
dans impossibilibus facilem eventum
et quod mestis gaudium donat luculentum."
XXVIII
"Quicquid velis, talia nequeo prescire;
tuis tamen precibus opto consentire.
ergo, quicquid habeo, sedulus inquire,
sumens, si, quod appetis, potes invenire!"
XXIX
Quid plus? collo virginis brachia iactavi,
mille dedi basia, mille reportavi,
atque sepe sepius dicens affìrmavi:
"certe, certe istud est id, quod anhelavi!"
XXX
Quis ignorat, amodo cuncta que secuntur?
dolor et suspiria procul repelluntur,
paradisi gaudia nobis inducuntur,
cuncteque delicie simul apponuntur.
XXXI
Hic amplexus gaudium est centuplicatum,
hic mecum et domine pullulat optatum,
hic amantum bravium est a me portatum,
hic est meum igitur nomen exaltatum.
XXXII
Quisquis amat, itaque mei recordetur
nec diffidat illico, licet amaretur!
illi nempe aliqua dies ostendetur,
qua penarum gloriam post adipiscetur.
XXXIII
Ex amaris equidem grata generantur,
non sine laboribus maxima parantur,
dulce mel qui appetunt, sepe stimulantur;
sperent ergo melius, qui plus amarantur!
Estrofa goliárdica. 33 estrofas de cuatro versos monorimos. 7pp + 6p, según el sistema de los latinistas.